cerca nel sito Enrico Maria Radaelli
Sito di metafisica e teologia per un progetto culturale cattolico Aurea Domus Aurea Domus Aurea Domus

All’Attacco!

Cristo vince.

Il nuovo libro di
Enrico Maria Radaelli.

HOMEPAGE > THESAURUS INDICE >
FIDES ET OPINIO ADNOTATIO

Gualterius Redmond

FIDES ET OPINIO.
A
DNOTATIO DE VERISIMILITUDINE
ET LOGICA EPISTEMICA.

Gualterius Redmond
Austinopoli, Texiae - Statibus Foederatis Americae 1

1 [His signis utamur (p et q vices gerunt cuiuslibet propositionis): p_q significat: p et q; p_q: vel q; p q: si tunc q; p_q: p si et solum si q; Pp: est verisimile (seu probabile) quod p. Fp: fide credo quod p (notione fidei sumpta secundum doctrinam sancti Thomae in Summa Theologiae 2-2:1 - 16). Op: opinor quod p (seu credo naturali ratione quod p), Sp: scio quod p. Et scire et opinari sensus habent sicut a Iaako Hintikka explanatos in Knowledge and Belief/ An Introduction to the Logic of the Two Notions (Itacae et Londini, 1962), ubi scientia implicat tum opinionem (Sp Op) tum veritatem (Sp p). Ly “opinio” igitur in peius intelligendum est (ut doxa Graece vel apud sanctum Thomam in tractatu de fide). Aliae abreviationes: D: Deus est, B: Deus est bonus, S: Deus est sapiens, T: Deus est Trinus, R: Deus redimit. Singula haec logicalia in Lógica simbólica para todos (W. Redmond, apud Universitatem Veracrucensem, 1999) explanantur.

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaO quam bene fontem novi,
exoriens qui fluita
noctu tamen.

Sanctus Johannes a Cruce
[Cantar de alma/Que se huelga de conocer a Dios por fe.]



Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaRecens philosophus religionis, R. Swinburne, censuit quamlibet propositionem nobis, ut ei assentiamur, credendam esse verisimilem (seu probabilem); scilicet: “opinor quod p” (Op) quodammodo aequivalet “opinor verisimile esse quod p” (OPp). 3 [Homo “credit quod si et solum si credit p esse verisimilius quam ullam aliam optionem,” Richard Swinburne, Faith and Reason, Oxonii, 1981, pp. 5-6] Quod si ita sit, principium “copulationis sententiarum” non valeat. Hoc principium, in systemate logicae doxasticae a Jaako Hintikka rato, significat:

si opinor quod p (Op) et opinor quod q (Oq), tunc opinor quod p et q (O[p_q]). 4

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolica4 [De opinatis in logica “doxastica” agitur, in epistemica vero de scitis (“epistemica” sensu latiore utramque logicam complectitur). “Conceptio opinionis ut alias optiones relativae” inquit Swinburne “afficit principium copulationis sententiarum [conjunctivity of belief]” (Faith end Reason, p. 7). “Sapiens plerumque arbitratur se aliquas habere opiniones falsas. Namque quamvis credat quod p et quod r..., existimat tamen copulationem p et q r minus verisimilem esse quam eius negationem; aliis verbis, existimat se saltem anam habere opinionem falsam”. (p. 7-8) Animadverte: [p_q_r]_[—p_—q_—r].

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaNegatio hujus principii religionem atingit. Nam si arbitror Deum esse bonum (B) atque arbitror Deum esse sapientem (S), non licet mihi ex his singulis sententiis concludere Deum esse bonum et sapientem: (B_R). Immo, ait Swinburne,

patet haec ad symbola Christiana spectare. Nam qui Symbolum Nicaeense credit potest unumquemque articulum Symboli credere (cum omnem articulum credat verisimilem esse)... quin credat totum Symbolum verisimilius esse quam ejus negationem.... Adhuc potest credere, inquam, se alicubi in Symbolo erravisse. 5

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolica5 [Faith and Reason, p. 8. “Argumentabor ecclesiam Christianam post saecula nimis severam factam esse in dogmata fidelibus imponendo”. (p. 7)]

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaSi igitur duobus articulis symboli fide singillatim assentio, velut Deus est trinus (T) et Deus redemit (R), jus eapropter non habeo copulationi assentire (T_R).
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaPraeterea, nos in hac ephemeride Sensus Communis negavimus principium copulationis sententiarum applicari propositionibus fidei (prout a sancto Thoma expositae). 6 [“A logic of Religiuos Faith Development”, Sensus Communis, vol. 2 (2001), n. 4 (Octubris-Decembris), 403-418, II-H, et (cum apparatu logicali) The Rationality of Theism, ed. A. Garcia de la Sienra (Studia Poznaniensia de Philosophia Scientiarum atque Humanitatum, Amstelodami, 2000), pp. 35-59.] Verbi gratia, si fide credo Deum trinum esse (FT) et credo Deum redimere (FR), non possum sola logica consequentia concludere me credere Deum trinum redemptoremque esse (F[T_R]).
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaDuplicem igitur habemus quaestionem: utrum in genere opinio verisimilitudinaliter interpretanda sit et quomodo verisimilitudo ac logica epistemica ad objectum fidei se habeant.

Verisimilitudo et fides.

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaRatio quamobrem principium copulationis sententiarum negatur ad naturam verisimilitudinis pertinet. Nam verisimilitudo copulationis duarum propositionum efficitur multiplicando verisimilitudinem utriusque partis. Si igitur propositiones Deus est bonus (B) et Deus est sapiens (S) eandem habent verisimilitudinem --puta 2/3 seu 66% (PB = 66% et PS = 66%)--, verisimilitudo earum copulationis erit 4/9 (2/3 x 2/3), ideoque minus dimidio-- ac proinde inverisimilis evenit: P[B_S] = 44% (inverisimilitudine ut “minore dimidio” sumpta). Aliis terminis, etsi utraque duarum propositionum sit verisimilis, earum copulatio potest esse inverisimilis.
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaNunc vero patet conceptus “credendi” a Swinburne atque Hintikka prolatos satis inter se discrepare, notionemque Swinburne debiliorem esse. Swinburne sic thesim suam defendit:

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaAlii forsitan verbo “credere” ita utuntur ut homo qui propositionem p credat necessario credat eam significanter verisimiliorem esse quam ejus negationem. Alii vero concedunt hominem credere quod p si solum credit p leviter [marginally] probabilius esse quam non-p. Mundius [tidier] vero videtur sequi hoc alterum usum. Sin autem, aliquis valor verisimilitudinis _ ita necessario daretur inter 1/2 et 1 [inter dimidium et unum] ut homo non credat quod p nisi credat p verisimilitudinem habere majorem quam _. Atqui quivis valor pro _ electus nonnisi arbitrarius erit. 7 [Faith and Reason, P. 5]

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaE contra, systema doxasticum ab Hintikka institutum, in quo valet principium copulationis sententiarum, notione verisimilitudinis non fundatur; conceptu rationalitatis potius utitur ut rationem “credendi” describat. Colligit enim:

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaut nobis conclusiones [nostrae logicae epistemicae et doxasticae] usui sint, praesumenda est certa rationalitas in hominibus quorum judicia consideramus.... Quae igitur conclusiones haud aeque ad qualiacumque placita applicantur, nam “suspiciones” et “sententiolae” minus subjici possunt rationali persuasioni quam “opiniones” vel “sententiae” in sensu fortiore sumptae. Itaque si in hoc tractatu potius dicimur “logicae opinandi” incumbere quam “credendi”, non moleste feram. 8 [Knowledge and Belief, p. 56]

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaNon quidem defuerunt qui Hintikkam carperent propter “vagam” conceptionem rationalitatis. Ista objectio autem vicissim rejecta est; notio enim, quin stricte definiatur, sat accurate describi potest ut a philosophis utiliter adhibeatur. Et satis est ad notionem credendi clarandam indicare regulas logicales systemati applicari, inter quas sane invenitur copulatio sententiarum. 9 [Regula doxastica “A.CB” ab Hintikka proposita copulationem opinium permittit (Knowledge and Belif, p. 24] Quare interpretatio “opinandi” conceptum verisimilitudinis haud presupponit. 10 [Notio “credendi” quaedam ratio constans esse videtur (forsitan et notio verisimilitudinis). Cum autem certis modis coniungantur, aporiae surgere possunt; ipse Swinburne se defendit (p. 6) adversus obiectionem quod Op_OPp in infinitum regressum occultat (Op_OPp_OPPp_OPPPp...)]
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaItaque haec doctrina doxastica ab Hintikka prolata, cum plerumque non censeamus nostra judicia cum conjungantur necessario debilitari, videtur saltem multis propositis philosophicis magis congruere quam doctrina probabilistica Swinburne.

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaQuod si notio verisimultidinis ad Symbolum stricte, ut Swinburne velle videtur, applicetur, non multa supersit “assensio”. Thomas, ut exemplum adducam, numerum calculat articulorum Symboli ut 12 vel 14. 11 [Summa, 2-2:1:8] Si unicuique articulo “seorsum” assentior, arbitrans eum altum gradum habere verisimilitudinis (puta 90%), tunc, si 12 sunt, copulatio omnium erit sat inverisimilis (28%); si autem 14, tanto improbabilior (23%).
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaAttamen interpretatio verisimilitudinalis Symboli non necessario a traditione Catholica de fide dissidit. Nam Thomas existimat fidem, licet minus certa sit quam cognitione naturali (quia “ea quae sunt fidei sunt supra intellectum hominis”), e_ tamen certiorem esse quandoquidem “fides innititur veritati divinae”. 12 [Ibidem, ubi loquitur de virtutibus intellectualibus ab Aristotele tractatis (Ethica Nicomachaea, 1139B15)] Itaque si singulis articulis Symboli, propter suam certitudinem “ex supernaturali principio interius movente”, verisimilitudo 1 assignanda est (100%), possumus --et secundum notionem probabilisticam Swinburne-- copulationi eorum, immo cum verisimilitudine 1, assentire. 13 [Summa, Copulatio enim propositionum cum verisimilitudine 1 acceptarum eiusdem erit verisimilitudinis (si Pp = 1, Pq 1,... tunc P[p_q...] 1): Swinburne: “Praesumo certitudinem p esse casum extremum eius verisimilitudinis, videlicet quod p certum sit verisimilitudinem habet 1 vel fere 1” (Faith and Reason, p. 4).]

Logica epistemica et fides.

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaNunc quaeritur utrum vel quomodo consequentiae logicae propositionibus fidei applicentur. Solutio, ut patet, ab interpretatione “fidei” dependebit. Principium copulationis sententiarum, accepta Thomistica fidei descriptione, diximus de propositionibus fide creditis non valere. Nam fides implicat non solum veritatem (si fide credo Deum redimere, tunc Deus redimit; FR…R) sed et inscientiam (si fide credo Deum trinum esse, tunc (ratione fretus naturali) nescio eum trinum esse: FT…~ST). 14 [“Fidei non potest subesse falsum” (Summa, 2-2:1:3); “nec fides nec opinio potest esse de visis” (1:4) et fides et scientia non sunt de eodem” (1:5).]
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaFides ne opinionem quidem praesumit (sensu forti Hintikkae acceptam), nec vero eam excludit. 15 [“Exterius inducens”, inquit Thomas, “sicut miraculum visum vel persuasio hominis inducentis ad fidem... non est sufficiens causa: videntium enim unum idem miraculum et audientium eandem praedicationem quidam credunt et quidam non credunt” (Summa, 2-2:6:1). Credens diligit veritatem creditam et super ea excogitat et amplectitur si quas rationes hoc invenire poetst” (2-2:2:10).] Mera quidem opinio rationalis (“mera”: dummodo non sit simul scientia) bene congruere potest cum assentione fidei; verbi gratia, potest fieri ut existimem Deum esse et credam fide Deum redimere (OD_FD).
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaEx altera tamen parte, quaecumque doctrina fidei ex qua inscientia sequatur hoc habet peculiare: regulae logicales applicari sine dubitatione nequeunt propositionibus fidei. Videamus cur hoc ita sit. Esto fide credo Deum redimere (FR), scio autem Deum esse (SD). Patet vero existentiam Dei logice sequi ex eo quod Deus redimit (R…D). At si dixero “si fide credo Deum redimere, ergo fide quoque credo Deum esse” (FR…FD), hoc modo in contradictionem incidam:

1) SD scio Deum esse prima praemissa
2) FR fide credo Deum redimere secunda praemissa
3) R…D si Deus redimit tunc Deus est tertia praemissa

ergo:

4) FD fide credo Deum esse ex passibus 2 et 3 ‹ error
5) ~SD nescio Deum esse ex 4 propter inscientiam fidei (Fp…~Sp)

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaTres praemissae quidem verae sunt sed ad contradictionem ducunt !16 [Vide “A Logic for Religious Faith Development”, Sensus Communis, p. 415] Nam passus primus et ultimus inter se repugnant: nam et scirem et nescirem Deum esse. Quartus igitur passus fallax est conclusio (FR…FD). Itaque, retento Thomistico principio inscientiae fidei (Fp…~Sp), negandum est hoc sensu logicam ad propositiones fidei applicari. Contra, si principium inscientiae fidei non acciperetur, non esset cur propositiones fidei normalibus logicae regulis non subjicerentur.
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaQuidquid sit de hac re, permagni interest perspicere principium inscientiae fidei, licet quoddam paradoxum in se habeat, nequaquam significare fidem esse “illogicalem”. Radix rei hoc est: cum sciam tertiam praemissam veram esse (scio Deum, si redimit, esse: S[R…D]), ex hoc ipso non ei fide assentio. 17 [Scilicet: ubi p q, valent Sp Sq et Op Oq; sed cum de fide agitur, oportet me, ut Fp Fq asseram, implicationem p q fide accipere (F[p q] - - sed ex ipso quod scio p implicare q (S[p q]), nequeo id fide credere.]
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaCeterum, ex hoc quod fide non assentior copulationi unius propositionis fide creditae (puta FT) cum altera propositione vel fide credita (FR) vel scita (SD) vel opinata (OB), non sequitur me nullo modo copulationi assentiri posse. Nam opinionem habeo adaequatam Deum trinum esse redimereque (T_R, necnon T_D et T_B), eo sensu ly “adaequate” quem in priori opusculo hujus ephemeridis explanavi. 18 [“A Logic of Religious Faith and Development” 2.7, pp. 414-415.] Nec est difficultas de unitate Symboli, quia articuli, cum partes sint quae “aliquam coaptationem ad invicem” habent, habitus fidei “dependet ex formali rationi objecti” quae in casu fidei est “veritas prima”, nec licet unum articulum rejicere. 19 [Summa, 2-2:1:6 et 2-2:5:3]
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaFides igitur, cum certam rupturam epistemicam involvat, cognoscitive singularis est. Verumtamen “in patria” tolletur, ubi adhuc vigebit principium inscientiae (Fp…~Sp), sed cum sciatur quod p (Sp), fides (per “modum tollens”) tolletur (~Fp) -- et cognitio Dei perfecte “logica” erit. 20 [“Nam ad perfectam beatitudinem re quod intel pertingat ad ipsam essentiam primae causae... per unionem ad Deum sicut in solo bea consistit” (Summa, At vero “visio illa erit non per modum enuntiabilis, sed per modum simplicis intelligentiae” (2-2:1:2:ad 3)]
Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolicaExinde sanctus Johannes a Cruce cecinit “gaudio cognoscens Deum in fide”-- noctu tamen.

Aurea Domus - Metafisica e teologia cattolica

* * *

(Pagina protetta dai diritti editoriali.)

* * *

 Inizio pagina

HOMEPAGE · CONVIVIUM · ACÙLEUS · HORTUS · GYMNASIUM
ROMANO AMERIO · EIKÒNA · THESAURUS · CALENDARIUM

Sito realizzato da BLUQUADRO