Mihi
utique persuasum est
Deum non talis ludere.
Albertus Einstein
[Epistola ad Max Born, die 4 Decembris anno 1926, Einstein und Born/ Briefwechsel, 1969, p. 130; “Jedenfalls bin
ich überzeugt, daß [Gott] nicht würfelt”.]
Nonnulli hodie sunt qui
iterum “argumenta teleologica” ad existentiam Dei ostendendam pluris aestiment, praesertim ex conspectu evolutionis,
physica recentiore atque epistemologica respectis. Quae ratiocinia primis lineis adumbrabo conferamque “quintae viae”
Sancti Thomae Aquinatis. Conceptum verisimilitudinis, cum in his disputationibus satis adhibeatur, in appendice brevi explicabo.
TELEOLOGIA POST DARWIN NEGLECTA.
TELEOLOGIA ET DARWIN.
Graeci logon,
“rationem”, conspiciebant in physei, in rerum natura. Hic logos fuit radix traditionalium “argumentorum
teleologicorum” existentiae Dei monstrandae. Natura quidem “teleologice” videtur operari: “e consilio”,
“consulto”, “ex intentione” seu “proposito”, “propter finem”, “ordine”,
“secundum leges”. Cum autem ratio quae naturae inest non videatur ipsi naturae debere, quae nihil “in animo”
habere nequit, supponitur extra naturam dari intelligentiam quae leges naturales dederit dirigatque earum operationem.
“Quinta via”
a Sancto Thoma Aquinatis proposita est exemplum hujusmodi argumenti, etiam “analogia horologii” philosophi Anglici
Guilelmi Paley:
sicut cogimur,
videntes horologium (rotulis instructum aliisque pusillis partibus), admittere existentiam fabricatoris, ita, explorantes rerum
naturam (praecipue involuta organa viventium velut oculum) - longe multiplexiorem horologio - tenemur agnoscere existentiam
intelligentiae cui leges naturae debeantur. 1 [Natural Theology, or Evidences of the Existence and Attributes of the Deity collected from the Appearances of Nature,
1802.]
Olim argumenta teleologica
magni fiebant (nec Hume omnino sprevit!), nuper autem plerumque evitata sunt, praesertim propter difficultates e theoria
evolutionis exortas. Causa praecipua hujus incuriae ad casum spectat in rebus naturalibus inventum. Nam Investigatio
scientifica revelavit duas leges naturae principales in evolutione operari:
*
ortus mutationum biologicarum: ita explanatur cur aliqua animalia nascantur diversa a parentibus et ab aliis membris
speciei
* selectio naturalis:
qua explanatur quomodo animal diversum atque aptissimum in luctatione pro vita superstes eveniat
(quibus
accedunt alii processus velut selectio sexualis, vagatio genetica, et ceteri). Selectio naturalis supponit mutationes jam datas;
hoc est, praesumit aliquod animal discrepare ab aliis membris speciei ac commodum habere in vita servanda. Necesse
enim est ut mutatio animali prosit ad supervivendum. 3 [Plurimae quidem
mutationes nocivae sunt et animalia ab eis affecta (monstrua) plerumque moriuntur antequam se propagent; paucae tamen mutationes
animalibus prosunt, quae deinde, si supersunt, novum genoma proli tradunt.] Radix igitur evolutionis reperitur
in his mutationibus, quae quidem definiuntur ut variationes in genis ovuli fertilizati seu in moleculis acidi desoxyribonucleici
(ADN) quae incrementum structuramque prolis dirigunt.
NON CONSULTO SED CASU.
Nunc
vero maximi nostra interest perspicere has mutationes casu fieri, nempe per radiationem aleatoriam, per casuales effectus chemicos,
per felices “errores” replicationis, et similia. Efformatio igitur viventium superiorum non fit “ex intentione”
(velut alicujus mentis divinae) sed accidit temere - et ipsa radix evolutionis fortuita evadit.
Theoria igitur evolutionis
“quintam viam” Thomisticam prorsus contradicere videtur. Thomas enim dixit:
...corpora
naturalia operantur propter finem. Quod apparet ex hoc quod semper aut frequentius eodem modo operantur ut consequantur id quod
est optimum. Unde patet quod non a casu sed ex intentione perveniunt ad finem.
Et
concludit:
Ergo
est aliquid intelligens a quo omnes res naturales ordinantur ad finem: et hoc dicimus “Deum”.
Sed
theoria evolutionis hoc ipsum negat; nam affirmat naturam “id quod est optimum” consequi a casu, non ex
intentione.
Itaque conclusio patere
videtur, omnes operationes naturae, quin omnino intersit multiplexitas earum, ope legum physicarum integre explicari posse -
et hoc significaret argumenta teleologica claudicasse. Itaque non majore ratione egemus ad multiplexitatem oculi vel cerebri
humani enodandam quam ad motum venti explicandum - quia in utroque casu non agitur nisi de legalitate physica. 4
[Altera autem causatio naturalis, nempe ratio et liberum arbitrium, legibus physicis non omnimodo explicatur,
quod postea respiciemus.]
Varias considerationes
de evolutione ejusque provocatione ad argumenta teleologica faciemus: meta evolutionis, credibilitas potentiarum cognoscitivarum,
inopia naturalismi, quinta via Sancti Thomae, ortus hominis.
PRINCIPIUM ANTHROPICUM.
MIRATIO ABLATA.
Nonnulli
philosophi recentes proposuerunt ratiocinationes teleologicas fundatas in quibusdam factis ab astrophysicis secundo dimidio
saeculi vigesimi repertis. Hoc fundamentum “principium anthropicum” interdum vocatur. Certus auctor, George N. Schlesinger,
asseveravit argumentum teleologicum multis “calumniis” - et quod pejus est, a cogitatoribus religiosis -
post tempus Darwin subjectum esse, et ipse varias formas hujus argumenti proposuit quas immunes credit esse consequentiis theoriae
evolutionis, immo quae evolutionem supponunt. 5 [New Perspectives...,
Oxonii, 1988 (praesertim pp. 124-148; alia argumenta 124-38, 141-4, 147-8), in Philosophy of Religion/ The Big Questions,
pp. 117-8, 124.]
Recentissimum argumentum
hujus philosophi describit propositum vestigationis scientificae (vel cujusvis confirmationis empiricae), nempe ut miratio
tollatur. Homini scientifico quidam eventus physicus admirationem movet; postea autem, hypothesi inventa quae eventum patefaciat,
desinit mirari. Res quae antea mira atque inexplicabilis erat, nunc, explicationis gratia, evadit manifesta atque explorata.
Aristoteles quidem
multo ante pervidit initium sapientiae perquirendae fuisse thaumazein (mirari, stupere):
dia
gar to thaumazein hoi anthròpoi - kai nun kai to pròton - èrxanto philosophein.
“propter
mirationem homines - tum hodie tum ineunte philosophia - philosophari coeperunt”. Primo aporias parvas, inquit, admirati
sunt tunc majores (velut in astronomia), demum vero attoniti fiebant
peri
tès tou pantos geneseòs,
“de ipso origine
universi” et quod
pantes ei houtòs
echei,
“omnia ita se habent”.
6 [Metaphysica, 982B12-17 et 983A14.]
Sed admiratio desinit,
pergit Aristoteles, problemate mirabili per explanationem scientificam resoluto, ceditque aequinanimitati:
a miratione ⁄›
ad
aequanimitatem
resolutio
Aristoteles
exemplum geometricum adduxit hujus transitus. Geometres miratur quod diametros (rectanguli vel trianguli) incommensurabilis
sit cum lateribus; postea autem, causa intellecta, transit “ad contrarium nostrae primae indagationis”, scilicet
ad quietem immo “multo magis stuperet si diametron eveniret commensuabilis”! 7 [“...eis
tounantion hèmin tòn ex archès zètèseòn” et “dei de eis tounantion”;
ibidem 983A12,17; 20.]
INVERISIMULITUDO MIRANDA.
Ut
argumentum teleologicum intelligamus, attentius considerandum est quid sit “res mirabilis”. Eventus (vel status
rerum) “mirus” potest esse “inverisimilis” seu “improbabilis”. Sed inverisimilitudo non
sufficit ut res sit mira, nam sunt eventus valde inverisimiles qui haud “miri” sint. Contra, res mira non solum
improbabilis est sed et explicatione speciali indiget praeter ipsam improbabilitatem. Duo exempla inspiciamus de alea
publica.
Esto
Marcus primum premium abstulit in alea publica in qua miliardum sortium (1.000.000.000) emptum est; hic eventus quidem
improbabilissimus est, non tamen mirabilis ex eo quod oportet aliquem inter tantos lucrum facere, nec explanatione indiget
(praeter ipsum actum sortitionis).
Maria
autem tribus aleis ludit in unaquaque quarum mille tesserarum veneunt (10003) - et premium in tribus aleis assequitur!
Haec res non solum inverisimilis est, sed mira quoque, atque explicationem postulat - forsitan inquisitionem vigilium! Sed probabilitas
hujus eventus eadem est ac probabilitas primi casus (= 10-9).
Quare
igitur - cum probabilitas eadem sit - Marcus fortuna sua gaudet valde, Maria autem in carcerem ducitur? Duo igitur genera
eventuum vel statuum rerum improbabilium sunt:
Status
inverisimilis “non mirus”. Juxta exemplum Marci, eventus quod premium alicui datur expectandus erat et praedici
poterat, nam “necesse” erat ut aliquis homo (cuilibet - contingit esse Marcus) lucrum faceret. Ideoque status
rerum haud mirus est nec explanatione indiget. Observandum vero obiter est oportere explicationem dari ipsius sortitionis;
nam processus tesserae victoriosae selegendae leges naturales sequitur. Haec sortitio rursus “mira” potest esse
et a scientificis patefacienda - enimvero “theoria de chao” (quod aspectus est causalitatis physicae) in hac re
adhibetur.
Status inverisimilis
mirus. In casu Mariae, status rerum quod in tribus aleis premium alicui datur non expectandus erat. Non
praedici poterat unum hominem assecutum esse premium in tribus, nec “necesse” erat. Ergo res est mira et speciali
dilucidatione indiget.
HOMO IN KOSMO.
Argumentum
teleologicum de quo loquimur nititur coincidentiis eventuum valde inverisimilibus, immo miris. Hae coincidentiae tamen omnino
necessariae fuerunt ad illam stabilitatem mundi sustentandam quae ortum vitae foveret. Exemplum est quaedam ratio numerica in
astronomia considerata (ratio inter duos numeros: summam - per multiplicationem factam - velocitatis lucis ac magnitudinis quantorum,
et quadratum vis electricae electronis) cujus valor est fere 137. Quodsi haec ratio esset:
*
paulo major: omnes stellae essent gigantes caerulei, quae nec planetae haberent nec proinde viventia.
* paulo minor:
omnes stellae essent nani rubri, itaque planetae, si quae fuerint, nimis frigidi essent ut vitam organicam sustinerent.
Secundum
nudam probabilitem, numerus amplior quam 137, aut minor, aequae verisimilis est ac 137, ideoque hic numerus, qui vitae favere
“contingit”, explanatione indiget praeter ipsam improbabilitatem. Nobis, inquit Schlesinger, auctor hujus argumenti,
bene licet sic opinari:
factum
tam “felix” indicat ens supernaturale potensque cujus permagni interfuit ut criaturae - velut homines - orirentur
et superstes evenirent. 8 [Opere citato, p. 118]
Alter
philosophus, Paul Davies, alia exempla adducit; loquitur de:
fere
incredibili subtilitate quae in aequilibrio intra stellam observatur inter vim gravitatis vimque electromagneticam - nam mutatio
solummodo unius partis in decem ad sextam potentiam (1/106) in alterutra vi, catastrophica esset
stellis quae similes sint nostro soli. 9 [Superforce, Novi Eburaci, 1984, pp. 242-3.]
Memoratque
alia phaenomena quae afficerentur per minimas variationes virium physicarum. Aucta minutissime “vi forti”, quae
protones et neutrones conjungit ad nucleum atomicum formandum,
omnes
nuclei hydrogenici in “magno fragore” periissent, et kosmos stellari propulsione careret fundamentalissima.
Inter
scientificos constat universam vitam - non solum humanam - atomis gravibus (velut carbonio) egere ad existendum. Insuper, “vis
debilis” est necessaria ut hae atomi graves in spatium interstellare liberentur (per displosionem supernovarum). Quodsi
haec vis debilis leviter mutaretur, hic procesus astrophysicus - ac proinde vita - impossibilis esset. Sic concludit:
multae
ex structuris fundamentalibus universi, vita organica haud exclusa, essentialiter pendent a forma exacta legum physicarum; si
mundus cum legibus parum diversis creatus esset, nos non adessemus ad mundum spectandum.
Existentia
igitur harum structurarum multiplicium est vere mirabilis, et inverisimile est quod nudo “casui” debeatur sive quod
possit provenire ex serie sortium felicium. Et haec improbabilitas, subjungit auctor,
induxit
multos scientificos ad mundum videndum sicut “antea excogitatum”. 10 [“Put up
job”.]
Hoc
principium anthropicum hujusmodi argumentorum te-leologicorum sic se habet:
rerum
universitas ita est sicut debet esse ut homo existat.
Philosophi
qui hoc principium rejicere volint, distinctionem neglegunt inter eventus miros et eventos mere improbabiles (ipsi scientifici
distinctionem ex more facere solent). Unus mundus ortus est ex innumeris mundis possibilibus - quorum omnes habuerunt
diversas conjunctiones virium physicarum (seu diversas leges physicas). Una conjunctio virium valde inverisimilis (scilicet:
legalitas physica vitae sustentandae capax) mirissima est postulatque fundamentum, scilicet: “ens cujus intersunt
systema organica sensitiva”. 11 [Schlesinger, p. 119, qui varias ad objectiones
respondet.] Hoc mundum mirum est nostrum et unicum reale.
VERISIMILITUDO ET DEUS.
NATURALISMUS AN THEISMUS?
Probabilitatem
aestimemus inter duas explicationes metaphysicas mundi: theismum et naturalismum. Naturalismus (“N”) implicat Deum
non esse; theismus (“T”) vero confitetur personam divinam esse quae actualizet universum ejusque evolutioni praesideat.
Mundus (“M”) est junctura statuum rerum realium.
Schlesinger hoc fere
rationcinium adducit probabilisticum, respectu argumenti “a consilio” (vide appendicem). Has definitiones supponamus:
P(N): verisimilitudo
theoriae naturalisticae
P(T): verisimilitudo
theoriae theisticae
P(M/T): verisimilitudo
mundi essendi, data theoria theistica
P(M/N): verisimilitudo
mundi essendi, data theoria naturalistica
P(T/M): verisimilitudo
theismi, data mundi existentia
P(N/M): verisimilitudo
naturalismi, data mundi existentia
Theista dicit P(T/M)
altius esse quam P(N/M); naturalista autem P(N/M) altius esse quam P(T/M); aliis verbis: concesso quod
mundus sit, theista censet theismum esse probabiliorem naturalismo, naturalista vero naturalismum esse verisimiliorem theismo.
Atqui, secundum legem
Bayesianam, P(M/T) majus est quam P(M/N) si et solum si P(T) majus est quam P(N) (et e converso):
[P(T/M)>P(N/M)]_[P(T)>P(N)].
Nam secundum legem Bayesianam
habemus:
P(M/N)xP(N) P(M/T)xP(T)
P(N/M) = _________
P(T/M)
= _________
P(M) P(M)
At concesso quod P(M/N)
et P(M/T) eandem habeant probabilitatem (siquidem et N et T supponantur implicare M), hae expressiones auferri possunt
ex aequationibus, et patet (cum denominator utriusque - P(M) - idem sit) P(T/M) majus est quam P(N/M) si ac solum
si P(T) majus est quam P(N).
Si ergo P(T)>P(N)
affirmare licet (verisimilitudo theismi major est verisimilitudine naturalismi), tunc, ope logicalis regulae “amotionis
aequivalentiae”, inferri potest P(T/M)>P(N/M) (data mundi existentia, theismus probabilior est naturalismo).
VERISMILITUDO INITIALIS.
Proinde,
ut affirmare possimus theismum rationem reddere cur mundus existat (M/T), res ad hanc quaestionem coarctatur: utrum theismus
(T) “verisimilitudinem initialem” habeat, hoc est, utrum theismus verisimilitudinem habeat “in se”,
non respecta existentia mundi. Auctor defendit quod theismus ex se probabilis est ex hoc fundamento: Deus potest cogitari “solus”,
“in se”, independenter a mundo - videlicet possumus Deum “separatim” concipere quin universum simul
consideremus.
Argumentum ontologicum
persuadet Deum sine mundo concepi posse. Multi enim philosophi hoc ratiocinium per mille annorum (etiam in praesenti) ut validum
acceperunt. Maximi autem momenti est perspicere, ut theismus verisimilitudinem initialem habeat, haud oportere ut argumentum
ontologicum validum fuerit (nec quaelibet formulatio). Nam solummodo significat Deum seorsum cogitari posse, hoc est,
P(T) cogitari posse absque P(T/M). Quod non videtur possibile esse in casu naturalismi; patet enim P(N)
non posse cogitari praeter P(N/M), quia naturalismus necessarium conexum cum mundo in se habet. Auctor sic concludit:
Patet
philosophos qui argumentum ontologicum acceperunt attribuere verismilitudinem unum [= “certum”] T [theismo],
ignorat_ omnino existentia universi. Ceteris autem philosophis, qui argumentum non acceperunt, saltem concedendum est (quin
eis recurrendum sit ad commenticias ratiocinationes) T verisimile videri - etiamsi nihil sit datum [de universo] - cum homo
pronus sit ad T approbandum nonnisi ex tautologiis atque ex logica deductiva.... Nullus enim philosophus unquam conatus est
existentiam mundi exterioris demonstrare per ratiocinium consimile argumento ontologico....
Eapropter, cum quaerimus
quamobrem nos verisimilitudinem major zero (>0) T [theismo] attribuamus, argumentum Dei existentiae “concilio”
seu “ordine” universi nisum videtur plane melius se habere quam aliae hypotheses, gaudetque fundamento multo solidiore.
13 [P. 123]
Quae
omnia cum ita sint, probabilius est Deum esse.
EVOLUTIO ADVERSUS NATURALISMUM.
EVOLUTIO ET VERITAS.
Disputatio
harum quaestionum nuper sita est in habitudine Dei ad epistemologiam. Nam theoria noetica, licet non egeat sumptione
quod Deus sit, dicitur tamen “optime florere” posita existentia Dei. Jus recte opinandi supponit rectam operationem
potentiarum cognoscitivarum; quae vero operatio in se rationem finis seu teleologiae habet: scilicet ut veritas
inveniatur. Atqui notio finis potest optime comprehendi, ajunt, solum sumpta Dei existentia. Re aliter expressa: optima explanatio
ordinationis potentiarum cognoscitivarum ad veritatem quaerendam est quod consulto sic ordinatae sunt - ideoque de quodam
argumento teleologico agitur.
Unum
considerabimus ex his argumentis ab Alvino Plantinga prolatum. Jam vidimus naturalismum minus probabile esse theismo, nunc
autem rogamus utrum irrationale sit naturalismum accipere. 14 [A. Plantinga,
“Is Naturalism Irrational?”, cap. 12 in Warrant and Proper Function (Novi Eboraci: apud Prelum Universitatis
Oxoniensis, 1992), a Plantinga aliisque scripto; opusculum Plantingae iterum editum est in Philosophy of Religion, pp.
125-138.] Recordemur nos theoriam evolutionisticam hic supponere.
Plurimis
nostrum constat non solum humanas potentias cognoscitivas ordinari ad sententias veras adipiscendas, sed etiam homines hunc
finem maxima ex parte attingere. Aliis verbis, communiter “recte censemus”. Exceptiones abundant et multae et diversae
sunt opiniones de innumeris rebus. Sed de rebus “quotidianis”, de veritatibus perspicuis quales Philosophus Moore
proponere solebat (verbi gratia, de digitis visis) haud est diversitas opinionum. Testes - ut omnes novimus - singulas circumstantias
casus autocinetici diversimode meminerunt, sed in propositionibus sine numero patentibus apertisque conveniunt: casus Romae
(dicamus) accidit, autocineta existunt nec dum ea non spectemus evanescunt, infantes raro ea agunt, demissa ab helicoptero
cadunt, etc. Sunt quidem qui a talibus sententiis dissideant, sed vel delirant vel sunt isti philosophi qui laborant “theori_
epistemologica quae eos mancos facit”. 15 [Plantinga, pp. 126-7]
Nostrae igitur potentiae cognoscitivae sunt fidae, ubi “fides” harum potentiarum (“credibilitas”,
“auctoritas”, “fiducia”) significat eas plerumque sententias veras proferre.
Hodierna
theoria evolutionis (“E”) dicit homines cum eorum potentiis cognoscitivis post miliarda annorum apparuisse, beneficio
selectionis naturalis, vagationis geneticae, mutationum, aliorumque processuum physicorum. Ipsa autem doctrina E indifferens
est erga metaphysicam naturalisticam (“N”), quae implicat Deum non esse, et theismum (“T”), quo in
casu Deus cursum evolutivum moderatur. Itaque conjunctio evolutionis et naturalismi (“E_N”) est “evolutio
caeca” seu atheistica; nempe, res temere evolvuntur absque “mente” supernaturali quae evolutionem conducat.
Copulatio vero evolutionis et theismi (E_T) significat evolutionem fieri dirigique a Deo. (Sensus verborum “dirigere”,
“conducere”, “praesidere”, “moderari” attentius examinabuntur.)
Secundum
theoriam evolutionisticam, processus ordinantur ad superviventiam, hoc est, leges evolutivae ita operantur ut individuum
vel species vel genotypus superstes in luctatione vitali eveniat. Evolutio efficit ut homines (vel alia viventia) certis modis
se gerant ut ad circumstantias ambitales accomodentur.
Efficitne
tamen evolutio ut homines veras vel verisimiles sententias maxima ex parte adipiscamur? Novimus enim nos generatim recte
sentimus - debeturne hoc factum operationibus evolutivis? Cum de evolutione caeca (E_N) agatur, duae sunt opiniones. Alii -
velut Quine et Popper - existimant evolutionem naturalisticam certe efficere ut potentiae cognoscitivae sententias veras vulgo
producant; alii autem - ut ipse Darwin - dubitaverunt. 16 [Patricia Churchland
cum Darwin consentit; J. Fodor autem cum Quine et Popper; locis adductis p. 138.]
EVOLUTIO ET VERISIMILITUDO.
Thesis
Quine et Popper si eam uno sensu interpretemur, est falsa. Secundum hanc interpretationem thesis eorum sic est: certum
est selectionem naturalem producere potentias cognitivas propemodum fidas, hoc est, ad opiniones veras in plerisque inducant.
Thesis ut censurabilis a Stephano Stich rata est quia duae praemissae in quas inniti videtur falsae sunt secundum ipsam theoriam
evolutionis. 17 [Opere citato, pp. 128-129.]
*
En prima praemissa falsa: selectio naturalis (fere) semper conducit ad meliora systemata organica. Falsa est primo quia
vagatio genetica potest melius genum auferre et pejus genum conservare. Secundo, potest fieri ut selectio naturalis ne occasionem
quidem nanciscatur melioris systematis efficiendi. Exemplum est casus “pleitropiae”, ubi idem genum duas determinat
notas seu qualitates, alteram beneficam alteramque nocivam. Cum ergo anceps genum propter notam positivam seligatur, nota negativa
etiam perpetuatur - nec evolutio inter qualitates potest dignoscere.
* Secunda praemissa falsa
haec est: melius systema cognoscitivum semper est systema fidum (hoc sensu: sententias veras saepissime producit). Falsa
est quia systema fidum est aptius ad supervivendum, non ad veritates producendas; systema igitur fidum potest esse minus
aptum ad supervivendum quam alia systemata “irrationalia”.
“Uno
sensu”, inquam, thesis Quine ac Popper falsa videtur (scilicet quod evolutio certe efficiat ut potentiae cognoscitivae
evadant fidae in cursu evolutivo). At doctrinam Quine et Popper minus ambitiose interpretari possumus, ita ut nonnisi verisimile
sit potentias fidas ex evolutione ortas esse. Thesis Quine et Popper nunc exprimitur sic: magna est probabilitas quod potentiae
cognoscitivae humanae sint fidae, si theoria evolutionis caecae seu naturalisticae vera est (et si nos talibus potentiis profecto
fruimur).
Ideoque ut probabilitas
conditionalis (vide appendicem) iterum exprimenda est quaestio. De verisimilitudine quaerimus fidei seu credibilitatis
potentiarum cognitivarum (nempe quod sententias veras maxima ex parte gignant), datis evolutione, naturalismo, operatione cognoscitiva.
His siglis utemur:
F:
praesentes potentiae cognoscitivae hominis 18 [Argumentum ab aliis factum est de qualibet multitudine
non “humana”.] plerumque sunt fidae (rectas sententias plerumque proferunt in statibus rerum eis normalibus)
N: naturalismus metaphysicus
verus est (qui atheismum implicat)
E: humanae potentiae
cognoscitivae surrexerunt ope processuum evolutivorum
C: homines habemus tales
potentias cognoscitivas (perceptionem, memoriam, rationem...).
Quaerimus
igitur de valore hujus probabilitatis (posthac abbreviamus “N_E_C” junctoribus demptis sicut “NEC”):
P(F/NEC)
“probabilitas F,
dato NEC” sive “verismilitudo fiduciae potentiarum cognoscitivarum (F) data theoria evolutionis caecae atque atheisticae
(NE) datoque praesenti systemate cognoscitivo (C)”. Ut vidimus, Darwin censet hanc verisimilitudinem, P(F/NEC),
inferiorem esse (minor quam 1/2), sed Quine et Popper putant eam superiorem esse.
Quare verisimilitudo
P(F/NEC) ut parva conciperetur (praeter rationes supra allatas)? Causa est quod aliquae sententiae adaptivae
(utiles ad supervivendum) sunt falsae. Permulta sunt exempla; en ridiculum. Oggus, hominides prehistoricus, a certo
tigride fugit (quae fuga salutaris est vitae suae), nam Oggum delectat a tigribus manducari, credit autem hunc tigridem
se nolle edere (opinio Oggi falsa est, quia tigris reapse amat eum comedere). Sic sententia falsa est adapativa.
Nunc, ope legis Bayesianae,
ostendi potest verisimilitudinem evolutionis caecae esse parvam, dat_ fide harum potentiarum: P(NEC/F). Aliis
verbis, monstrare volumus verisimilitudinem P(NEC/F) minorem esse dimidio (<1/2). Ecce aequatio Bayesiana:
P(F/NEC)xP(NEC)
P(NEC/F) = ______________
P(F)
Cum plurimi nostrum arbitremur
altiorem esse verisimilitudinem quod ratio nostra sit fida, P(F) erit fere unum (esto 1). Et cum modo aestimavimus
P(F/NEC) minus esse quam 1/2, habemus:
<1/2xP(NEC)
P(NEC/F) = __________
1
et, denominatore ablato:
P(NEC/F)
= <1/2xP(NEC).
Ideoque verisimilitudo
NEC dato F aequalis est summae <1/2 multiplicati per verisimiltudinem NEC. Verisimilitudo igitur NEC dato F minor est quam
dimidium (1/2); hoc est, si potentiae cognitivae fidae sunt, parva est verisimilitudo interpretationis naturalisticae evolutionis.
19 [Etiam concesso P(NEC) unum (1) esse, haberemus <1/2x1=<1/2.]
Hoc quoque argumentum
habemus, quod ostendit verisimilitudinem theismi, dat_ ratione fid_, esse altam. Simile est rationcinio antea scrutato; sed
vice M (quod mundus est), F (quod potentiae cognitivae sunt fidae) in aequatione includitur. Duas aequationes videamus, alteram
de evolutione naturalistica atque alteram de evolutione theistica:
P(F/N)xP(N)
P(F/T)xP(T)
P(N/F) = _________
P(T/F)
= _________
P(F)
P(F)
Primo, concessionem facientes,
suponamus P(N) (verisimilitudo naturalismi) et P(T) (verismilitudinem theismi) eandem habere probabilitatem
initialem (quod in priore ratiocinio negatur), et sic extrahi possunt ex aequatione.
Atqui P(F/T) multo
major est quam P(F/N). Nam T implicat F (T…F: si Deus est, rationem habemus securam), cum secundum theismum Christianum
Judaicum Islamicum homo factus sit secundum imaginem Dei, ex quo sequitur nos ampliam cognitionem fidam habere veritatemque
ex more consequi. Contra, P(F/N) inferior est, nec N implicat F (non: N…F), naturalismus enim compatibilis
est cum perfidia potentiarum cognoscitivarum (“perfidia” significat hic potentias maxima ex parte non fidas esse).
P(F/T) igitur multo major est quam 1/2 (dicamus 3/4, velut exemplum). En aequatio:
3/4
P(T/F) = ____
1
Ergo P(T/F) =
3/4; verisimilitudo igitur theismi, data fiducia potentiarum cognoscitivarum, est alta.
Sed aequatio de naturalismo
nunc est P(N/F) = P(F/N). Si igitur P(F/N) inferior est, P(N/F) quoque. Atqui P(F/N) est
parvum; ergo P(N/F) est aeque parvum. Aliis verbis, parva est tum verisimilitudo naturalismi data fide potentiarum, tum
verisimilitudo fidei dato naturalismo. Verisimilior igitur est theismus, data ratione fida, quam naturalismus atheisticus.
AGNOSTICISMUS UT SUPERATOR SUBRUENS.
Darwin,
ut vidimus, verisimilitudinem P(F/NEC) aestimavit ut parvam. Sed aliquis potest confiteri se plane ignorare
quanta sit haec verisimilitudo; in quo casu dubitat de ea, seu est agnosticus quoad P(F/NEC). Quaenam sunt
consequentiae hujus agnosticismi; nempe, si quis evolutionem caecam (NE) accipit, dubitans de P(F/NEC)? Argumentum
hic expositum naturalismum non directe refellit, sed arguit contra rationalitatem naturalismi accipiendi (mihi volo,
non est rationale naturalismum accipere).
Brutus, dicamus, evolutionem
naturalisticam (NE) accipit sed agnosticus est erga verisimilitudinem fiduciae potentiarum cognoscitivarum. Aliis verbis,
dicit se nescire quanta sit probabilitas P(F/NEC). Haec positio aporiam difficilem in se habet, quia agnosticismus
extendetur ad omne quod Brutus opinatur. Agnosticismus quidem est superator subruens omnium sententiarum ejus - scilicet
thesis quae refellit sententiam suffodiendo fundamentum ejus. 20 [“Superator”
est sententia (opinio, evidentia, ratiocinium...) quae aliquam sententiam tollit. Superator qui alteram sententiam tollit dirimendo
fundamentum ejus vocatur “superator subruens”. Superator autem qui directe sententiam negat vocari potest
“superator directus”.] Nam agnosticismus Bruti quoad P(F/NEC) aufert causam credendi quamlibet
opinionem. “Subruens” vocatur quia opus non est evidentia directa ut aliquis sententia Bruti reprobetur; satis superque
est quod fundamentum sententiae ejus “vincitur” seu “superatur”.
Quodsi Brutus non habeat
superatorem ipsius superatoris - dico, argumentum quod superatorem refellat - nec evidentiam positivam alia ex parte habeat
quae sententias suas fulciat, prudentissimum consilium suum erit de omnibus placitis ejus dubitare. Brutus, ut patet, vix de
omnibus suis opinionibus dubitare potest; sed etiamsi non posset de cunctis dubitare, debet tamen. 21
[A fortiori, si Brutus opinaretur parvam esse verisimilitudinem fiduciae nostrarum potentiarum cognoscitivarum
data evolutione naturalistica, P(F/NEC) , haec thesis esset vel fortior superator qui omnes sententias ejus suffoderet.]
Jam vero inter sententias
Bruti invenitur ipsa evolutio naturalistica (NE). Ergo, si nec superatorem superatoris evolutionis naturalisticae habet
(si non potest refutare, inquam, refutationem theseos NE), nec evidentiam positivam pro evolutione naturalistica habet, de
ipsa evolutione caeca ei dubitandum erit. Potestne autem separatim demonstrare NE? Attamen recordandum est quamlibet ratiocinaionem
positivam quam Brutus pro evolutione caeca adducere possit, sententiam sane esse, ideoque per superatorem agnosticisticum
dubiam factam. Irrationale enim esset Bruto simul accipere quod evolutio caece decucurrerit (NE) et quod ignoret quam
verisimilis sit fiducia sui systematis cognitivi (P(F/NEC)) quapropter id asserit.
THEORIA AC EVOLUTIONISTICA PRAXIS.
Argumentum
restringi potest ad sententias “theoreticas”, quae ad supervivendum indifferentes sunt. Qui credunt potentias
in caec_ evolutione innitas producere opiniones veras debent hoc concedere solum de opinionibus “adaptivis”
vel ad superviventiam aptis, non, verbi causa, de sententiis similibus theoremati Gödel “arithmetica est incompleta”.
Nihil causae est cur evolutio naturalistica facultatem scientifice ratiocinandi genuerit, nam potestas intelligendi theses
quas in scientiis theoreticis inque logica et mathematica addiscimus nihil ad superviventiam profuit. Nam in certamine de vita
magni interest dignoscere genera entium in ambitu apparentium (videlicet inter cicutam et vinum dijudicare, tigridem cum conjuge
non confundere...), non autem de theoriis scientificis judicare.
Atqui evolutio ac naturalismus
(E et N) sunt theoriae scentificae, nec igitur Bruto prosunt ut superstes in luctamine vitali evadat, itaque evolutio
caeca rationem de talibus sententiis rationem non reddit. Bruto igitur nequit superatorem effugere omnium opinionum theoreticarum
ejus, evolutione naturalistica haud exclusa. Nec licet Bruto dicere se evidentiam directam habere quae demonstret saltem aliquas
sententias suas esse veras - nam quodlibet argumentum, ut vidimus, cum jam sit sententia, per agnosticismum Bruti superabitur.
Hujusmodi ratiocinium directum esset vitiosum seu pragmatice circularum: namque quodvis argumentum quo Brutus conetur
fidem potentiarum cognoscitivarum ostendere erit fidum solum si potentiae jam fuerint fidae (presuponit igitur quod demonstrare
intendit).
Quodsi Brutus, jam desperatus,
dicat se, cum omnes sententiae propter superatorem dubiae sint, de ipso superatore quoque dubitare, ideoque, superatore
superato, se NE accipere posse, id concedendum est. Sed non ei adjuvat in infinitum procedere propterea quod, dummodo evolutionem
caecam accipiat, ipso facto habet superatorem ipsius evolutionis caecae qui postremo superari nequit. Plantinga subjungit:
Nonne
tibi irrationale est sententiam accipere contra quam superatorem habeas postremo insuperatum 22 [P. 136]
Et
consilium tibi offert si inter N et T dubites; hoc modo debes ratiocinari:
Si N accepero, rationem
habebo bonam et postremo insuperatam quamobrem de N scepticus debeam esse - ergo N non accipiendum est”.
Quae omnia haud dissimilia
sunt argumentationi C. S. Lewis multo ante (1947 et 1960) expressae. Philosophus naturalisticus, inquit,
explanationem
ratiociniorum obtulit quae implicat ea revera ratiocinia non esse. Patet eum velle confirmare animum suum, sed confirmatio non
est nisi aliud ratiocinium, nempe: “si utile est, verum est” - perinde ac si et hoc ratiocinium, theoria ejus evolutionis
accepta, cum ceteris ratiociniis suspiciosum non esset. Si de ipsa ratione dubitas, eam ratiocinando stabilire nequis.... Descriptio
cogitationis prout phaenomeni evolutivi tacite excipit hanc ipsam cogitationem quae modo perficitur. 23
[Miracles, Harper, 2001, pp. 32-33, 36.]
Patet
theistam has aporias epistemologicas evitare. P(F/TEC), verisimilitudo fidei seu credibilitatis potentiarum cognitivarum
humanarum (F) data evolutione a Deo actualizata (TE), suppositisque hisce potentiis, nullos in se superatores continet. Nam
cum evolutio a Deo, Prima Veritate, dirigatur, haud mirum est humanum systema cognoscitivum ad veritatem assequendam ordinari.
FORTUITAS ET SANCTUS THOMAS.
CREATIO RERUM BONARUM.
Mihi
videtur difficultas circa argumenta teleologica, saltem pro parte, certae confusioni deberi cum permisceamus quod Deus agit
et quod natura agit. Potest fieri ut confundamus operationem naturalem et “miraculum”. Deus enim initio potestatem
evolvendi inseruit universo eamque dum universum existat, conservat; nec necessitatem habuit id “reficiendi”.
Quidam religiosi homines
jocose dicuntur uti “Deo lacunarum” ad lacunas implendas in cognitione scientifica, nam Deum esse causam “directam”
rerum quae scientifici nondum enodaverint. Nonnulli insuper Christiani evolutionem accidisse plane negaverunt, proponentes
theoriam “creationismi”, quae in litterali lectione Geneseos fundatur. Tales conceptiones ut abusus tum rationis
tum religionis aestimatae sunt et in memoriam revocat jucundam comparationem ab H. Cox olim factam inter librum Genesim
et scientias naturales. 24 [The Secular City, 1966, cap.1.]
Gentes quae Israel circumdabant,
inquit, phaenomena naturae (verbi gratia, arborem vento motum) solebant explanare per “spiritus” sive daemones
e mundo “non quotidiano” (“sacro”) oriundos. 25 [Si
libet conceptione Rudolfi Otto uti in libro Das Heilige descripta.] “Causalitas” igitur (vox sat aequivoca)
“transit” limitem, ut ita dicam, inter sacrum et quotidianum. En illustratio hujus ambiguitatis verbi “causare”:
sacrum
daemon
----------------------------------------------------“causat”---------
-------------------
quotidianum
phaenomenon
naturale
At
primum capitulum Geneseos adversabatur tali conceptui religioso, ait Cox, cum Deus declaret res naturales “bonas”
esse. Ex quo factum est ut duo modi causalitatis dignoscerentur:
*
altera quae “transit” limitem-- quae causalitas est actualizatio divina qua Deus efficit ut phaenomenon existat
necnon ipsa causalitatis naturalis; haec actualizatio id est in quo philosophi (non scientifici) versantur
* altera quae intra rerum
naturam “manet”-- quae causalitas naturalis est atque objectum vestigationis scientificae.
Cox
existimat hunc modum Biblicum naturae contem-plandae maxime affecisse historiam cogitationis Europaeae. Namque stimulavit incrementum
scientiae et technologiae Occidentalis, cum hominibus daret aditum ad causalitatem veram et realem phaenomenorum naturalium,
separans actionem Deo propriam a processibus lege naturali rectis. Itaque religio Christiana Judaea Islamica hoc modo adminiculum
scientiae modernae fuit, haud impedimentum. Scientia igitur Occidentalis debetur non solum “rationalitati Graecae”
sed etiam ipsi theologiae creationis.
GENOMA EFFORMATUM.
Utcumque
sit exegesis Cox, permagni interest, ex conspectu philosophico, distinguere inter operationem causarum naturalium et arbitrium
Dei, quo hae causae sint operenturque. Non permutandum est quod Deus agit et quod natura, nec prudens est Deo effectum naturalem
“directe” (negata causa naturali) attribuere, ne ducantur omnia phaenomena naturalia ut miracula, cum “miraculum”
saepe ut ipsa suspensio causalitatis naturalis descriptum est.
Ipsi Christiani qui “creationismum”
proponunt autonomiam naturae in aliquibus rebus accipiunt, verbi gratia, in atmosphaerae effectibus (arbore vento moto...),
illis ergo aliquo modo distinguendum inter duo genera phaenomenorum: naturalia et “miraculosa”. Nihil autem causae
est cur efformatio genomatis equini radicitus diversus sit ab aliis processibus naturalibus (videbimus tamen proximo capite
originem hominis duplici actualizatione indigere). Patet leges biologicas, cum “bonae” sicut universae creaturae
sint, scientificae inquisitioni apertas esse.
Cum igitur dicantur phaenomena
naturalia non “a casu” fieri, cumque dicatur Deus processui cosmico “praesidere” seu “praeesse”,
cursum universi “dirigere” ac per varias phases “conducere”, viventium evolutionem “moderari”
et cetera, nequaquam significatur creationem divinam eandem esse ac operationem naturae. Nec oportet phaenomena naturalia, cum
“mira”appellentur, ut “miraculosa” existimare. Deus rationem reddit non tantum de existentia
rerum naturalium, sed etiam de “essentia” seu indole earum, videlicet de earum “propriis passionibus”
quae secundum Scholasticos sunt quae a scientificis scrutentur (vel secundum Kantianos, de earum qualitatibus in “judiciis
syntheticis apriori” praedicatis). Et inter has passiones qualitatesve rerum invenitur sane operatio juxta leges,
“mutationibus” haud exclusis. En schema verum:
Deus
sacrum
‰ creat
(actualizat)
-----------------------------------------------------------------
quotidianum leges
naturales ⁄ phaenomenanaturae
mutatio,
selectio... efformationem genomatis
causat
physice
Deus
enim et leges et phaenomena creat necnon ipsam causalitatem.
CONSULTO, NON CASU.
Enimvero
nonnulli has admittunt conclusiones:
*Operatio
astrophysica videtur “antea excogitata” ut homo prodeat (“principium anthropicum”).
* Verisimilitudo theismi,
data existentia universi, major est verisimilitudine naturalismi (P(T/M)>P(N/M)).
* Parva est verisimilitudo
evolutionis naturalisticae (caecae, atheisticae), data fiducia potentiarum cognoscitivarum (P(NEC/F)<1/2).
* Prudentius est naturalismum,
cum subruatur superatore postremo insuperato, evitare.
Quae
omnia indicant aliquid naturae operationique ejus inesse quod explanatione poscat quodque sese non explanet, nempe legalitas
physica.
Teleologia igitur naturae
restauratur, cum nonjam omnino “temere et casu”, “fortuito” operetur, sed “ordine”, “e
consilio”, “ex intentione”, “propter finem”, “secundum leges”, “consulto”.
Argumenta igitur teleologica nuper revixerunt. Sanctus Thomas argumentum teleologicum inclusit ut quintam inter quinque “vias
ejus”, et eandem habet rationem “cosmologicam” ac ceterae (quarta“platonica” forsitan excepta).
Nam in omni rationcinio cosmologico deducitur Deum esse ex quodam aspectu contingenti mundi, et operatio legum physicarum sane
est aspectus mundi, insuper etiam est contingens quia posset non accidere. Immo, ipsis legibus quae evolutionem genomatis
humani gubernant uti licet in argumento existentiae Dei ostendendae; ecce adumbratio hujusmodi ratiocinii:
Praemissa prima:
si genoma humanum evolvitur sed posset non evolvi, tunc valet status rerum quo haec evolutio actualizetur, nec idem sit atque
ipsa evolutio, et sit necessarius.
Praemissa secunda:
genoma evolvitur sed posset non evolvi.
Conclusio: est
status rerum quo evolutio actualizetur... 26 [Hoc principium symbolis sic exprimitur
(“G”: genoma humanum evoutum estr sicut reapse evolutum est): [G_s~G]…[ApG_p∫G_rp]. Verba “et
sit necessarius” manifeste non significat evolutionem esse necessariam, sed solum actualizationem statum necessarium in
se habere, nempe: Deum esse.]
Tantum demum abest ut
evolutio theismo opponatur, ut theismus ex ea sequatur.
ORTUS HOMINIS.
Homo,
juxta conceptiones translaticias, cum animam habeat quae, ut sit, a materia non pendeat, dicitur “creatione speciali”
egere, quae ad leges naturales reduci nequeat. Verbum “naturalis” hic anceps est, quam ambiguitatem tollit distinctio
a Sancto Thoma facta inter duo genera principiorum:
*
“ea quae sunt naturalia reducuntur in principium quod est natura”
* “ea quae sunt
a proposito reducuntur in principium quod est ratio humana vel voluntas”. 27 [Summa
Theologiae, 1:2:3 ad 2.]
Leges
“naturae” ergo, sensu latiore sumptae (ut a me u-sque adhuc), dupliciter intelligi possunt:
*
ut leges physicae, “materiales” (seu “naturae” sensu strictiore Thomae acceptae) - rationem de
genomate efformato reddunt (de “corpore” hominis, de ADN ejus)
* ut leges rationi et
voluntati humanae respondentes - rationem reddunt de potestate quae leges physicas excedunt (de “anima” hominis).
Haud
scio an signum hujus doctrinae sit distinctio supra allata inter duo genera sententiarum: adaptivas (ad superviventiam aptas)
et theoreticas (ut theorema Gödel - nam in certamine vitali nihil retulit de theoriis scientificis judicare posse). Patet
quidem utrumque genus opinionum actualizatione egere, at sententiae theoreticae praecipue referuntur ad potentias excedentes
quibus theorias intelligimus atque actiones liberas elicimus - intelligentiam, inquam, ac libertatem, vel ut Thomas dixit, “rationem
humanam vel voluntatem” -; et hae potentiae actualizationem “specialem” poscunt.
Nam in his attendendum
est illud “diversae res ad Deum diversimode se habent”. Si enim aspectus hominis “specialis” fuerit,
etiam actualizatio divina sic erit. Homo quidem est “specialis” in eo quod operatio ejus intellectus ac voluntatis
leges physicas transcendit. Deus igitur, in origine speciei humanae hominisque singularis, duplici modo exercet actualizationem:
*
actualizat processum physiologicum: operationem legum physicarum in procreatione (etiam per totam historiam praehistoriamque
speciei)
* actualizat (“creat”)
hominem cujus operatio ea egreditur quae physiologica sint.
APPENDIX.
DE VERISIMILITUDINE.
Theoria
verisimilitudinis 28 [Terminis “verisimile” et “probabile”
eodem sensu utimur; advertatur autem “probabile” alium habere sensum in contextu controversia Scholastica de moralitate
(vide Redmond, “Conscience as Moral Judgment: The Probabilist Blending of the Logics of Knowledge and Responsibility,”
Journal of Religious Ethics (apud Universitatem Georgetown, vol. 26, no. 2, autumno, 1998).] existimatur ut logica
plurivalens infinito valorum numero. In doctrina rationarii, in scientia, in philosophia adhibitur. Rem breviter expono
quia argumenta supra allata eam supponunt.
Valores probabilistici
numeros percurrunt ab uno ad zerum, ideoque infinitas numero fractiones includit inter 1 et 0. “Unum” significat
certum est id accidere, ita se habere (etc.), et “zerum” indicat certum est id non contingere, non ita
se habere (etc.); 29 [“Certum” non significat (solum) “certo
cognitum”, nam probabilitas (ut possibilitas, necessitas...) rebus inhaeret.] fractiones autem designant gradus
numero infinitos verisimilitudinis (vel inverisimilitudinis). Verbi gratia, cum nummum jacio, probabilitas unum latus appariturum
esse est dimidia pars seu una in duabus partibus (1/2).
De jactu (unius) tali
ut exemplo loquamur (talus sex latera habet, ab 1 ad 6 numerata). Quilibet numerus (ab 1 ad 6) verisimilitudinem apparendi habet
unius partis in sex: 1/6. His symbolis utamur: “M” significat quod numerum minorem quam 4 jacio (ergo 3 aut
2 aut 1), “P” quod numerum parem jacio (2 aut 4 aut 6), “I” quod numerum imparem jacio
(1 aut 3 aut 5). Littera crassa “P”verisimilitudinem ita indicabit ut “P(M)” sic legatur:
“verisimilitudo M” sive probabilitas quod M contingat, se habeat, etc.
Verisimilitudo M est
dimidia pars (1/2), quia tres numeri 1 et 2 et 3 sunt dimidium sex partium. P et I quoque, eadem ratione, verisimilitudinem
1/2 habent. Ideoque: P(M) = 1/2, P(P) = 1/2 et P(I) = 1/2. Probabilitas autem M et P - P(M et P) - est 1/6, quia
2 est solus numerus par minor quam 4. P(M et I) vero est 2/6 seu 1/3, quia duo sunt numeri impares minores quam 4 (1
et 3).
Probabilitas unius eventus
potest affici per alium eventum. Si P valet (2 aut 4 aut 6), probabilitas M (1 aut 2 aut 3) minor est: 1/3 (solus numerus communis
est 2). Si I valet (1 aut 3 aut 5), probabilitas M major est: 2/3 (duo numeri sunt communes: 1 et 3). Symbolum receptum pro
hac “probabilitate conditionali” est lineola diagonalis “/”. “P(M/P)” legitur.